Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/356

Cette page n’a pas encore été corrigée

cubus, verbi gratia, cujus latus multiplici ternarii superaddat unitatern. Erunt, verbi gratia, 2Q - 344- equanda triangulo ergo i6Q - 27a1 equabuntur quadrato, cujus latus finges, si libet, 4N -- 3. Etc.; nihil enim vetat quominus generali methodo, loco etiam ipsius 3,reliquos in infinitum impares usurpemus, variando cubos.

XXI (p. 209).
(Ad commentarium in qusestion. XLV Libr. IV.)

Quaestio Diophanti. - Invenire tres numeros, ut intervallum majoris et medii ad intervallum medii et minoris datam habeat rationem, sed et bini sumpti quadratum conficiant.

Bachetus. -...Quemadmodum ergo in hac quæstione Diophantus docet modum quo duo numeri simul aequentur quadrato, quum uterque componitur ex Numeris et unitatibus, et numeri Numerorum sunt inæquales, nec habent rationem quadrati ad quadratum, numeri autem unitatum sunt inæquales et quadrati: sic aio modum dari posse resolvendi duplicatam enqualitatem, quum uterque propositorum numerorum quadrato æquandorum componitur ex Numeris et unitatibus, et numeri Numerorum sunt inequales, nec habent