Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/337

Cette page n’a pas encore été corrigée

æquatur rectangulo sub IG in VO sive rectangulo sub IH sive VX in VO bis: ergo summa rectangulorum sub PI in IK et sub GY in eamdem IK Cequatur rectangulo sub diametro EL in VN et rectangulo sub VX in VO bis.

Rectangula autem omnia sub diametro et portionibus tangentium VN in quadrante circuli LVA ductarum reprtsentant rectangulum sub diametro in quadrantem LVA, hoc est dupluin semicirculi LAE; rectangula autem omnia sub VX in VO his sive, ducta OZQ parallela diametro, rectangula omnia sub VX in XZ his reprmsentant totum semicirculumn LAE.

Ergo spatium cissoidale, quod sequatur duobus illis rectangulorum seriebus, æquatur triplo semicirculi, ut patet.