comparationis est binario majus, simplices omnino extractionis radicum beneficio evadant.
Vel igitur numerus datus, termino tabulie analytices equandus, est binarius vel minor binario vel eoderm binario major.
Primo casu semper radix proposita est ipse binarius.
Secundo devolvitur quwestio proposita secundum Vietam ad angulares sectiones.
Tertio per nostram methodum jam expositam, hoc est per extractionem radicum, facile expeditur.
Sit itaque numerus ille analyticus Adriani superius expositus
radix quæsita erit
Nec amplius in re perspicua et jam satis exemplificata immorandum, nisi quod monendum superest: extractionem radicis quadragesima quintte potestatis, sive inventionem quadraginta quatuor mediarum proportionalium inter duas quantitates datas, expediri facillime per extractionem radicis cubicte bis factam et extractionem radicis quadratocubicsa semel: quod numeri 5 et 9, qui numerum 45 metiuntur, satis indicant: 5 enim ad radicem quadratocubicam refertur et 9 ad radicem cubicam bis sumptam: ternarius enim, qui est cubi exponens, bis ductus novenarium producit.
Ideoque, per inventionem duarum mediarum proportionalium inter duas bis factam et inventionem quatuor mediarum inter duas senel, inveniuntur quadraginta quatuor medie et quaestioni nostræ satisfit, quemadmodum Vieta inventionem sectionis anguli in 45 partes, quat est questio vel æquatio Adriani, ad equationem cubicam bis factam et ad quadratocubicam semel, sive ad duplicem trisectionem et ad unicam quintusectionem, abduxit.