Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/236

Cette page n’a pas encore été corrigée

problema hujusmodi non jam punctum duntaxat, aut lineam tantum, sed integram superficiem quæstioni idoneam investigat: indeque oriuntur loci ad superficiem, etc. in reliquis. Sicut auter in prioribus data ipsa sufficiunt ad determinationem qusestionis, ila in secundis unum datum deest ad determinationem, in tertiis vero duo tanturm data determinationem possunt complere.

At contra potest fieri ut, quemadmodum in his casibus data aut sufficiant aut desint, ita in plerisque aliis data ipsa superflua sint et abundent: exemplo res fiet evidens.

In recta AC (fig. 94) data, datur rectangulum ABC; datur etiam differentia quadratorum AB et BC.

Fig. 94.

In hoc casu plura patet offerri data quam determinatio ideoque solutio ipsius questionis exposcat. Frequentissimus tamen horum problematum, in Physicis presertim et apud artifices, est usus, eaque omnia per applicationem simplicem beneficio nostre methodi expediuntur, neque recurrendum ad extractionem radicum, licet equationes ad quasvis potestates ascendant.

Proponatur, verbi gratia, in quadam quæstione,

A cub. 4- B quad. in A wequari Z quad. in D;

item etiam, quum ex hypothesi qusestio supponatur esse abundans (has enim qusestiones abundantes, sicut locales deficientes, appellare consuevimus),

G sol. in A - A quad. quad. equari B quad. in N pl.

Duplicata hæc æqualitas ad analogiam revocetur et, ex præscripta methodo, consideretur unica nostra radix ignota, que in hoc exemplo est A, sicut in præcedentibus secundam aut ulterioris ordinis radicem consideravimus, et toties, juxta methodumn, iteretur operatio donec adfectio sub A per simplicem applicationem possit expediri, sive non