Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/105

Cette page n’a pas encore été corrigée

dabitur positione et magnitudine. A centro F ipsi parallela ducatur ED, qua erit ex jam demonstratis in piano circuli; et dabuntur puncta E et D.

Sit factum et centrum sphLere quæsitæ C: ergo recthe IC, CE, CD erunt in eodem piano, quod et datum est, quum dentur puncta I, E, D. Contactus autem duarum sphærarum est in recta ipsarum centra connectente: ergo tanget sphæra quæsita spllhram datam in puncto G; recta igitur IC superabit rectas CE, CD radio IG. Centro I, intervallo radii sphlerici dati, describatur circulus in piano dato rectarum IC, CE, ED; transibit igitur per punctum G, et circulus ille positione et magnitudine dabitur; sed et puncta E et D in eodem piano.

Eo itaque deducta est quaestio ut ex Apollonio Gallo [1] quatratur methodus qua, datis duobus punctis et circulo in eodem piano, inveniatur circulus qui per data duo pulncta transeat et circulum datum contingat.

Problema IV.

Datis quatuor planis, inventir sphaeram quae data quatuor plana contingat.

Dentur quatuor plana AH, AB, BC, HG (fig. 52), quæ a sphæra quasita contingi oporteat.

Fig. 52.

Sint duo plana AF, FD (fig. 53) quae ab eadem sphæra contingantur. Bisecetur ipsorum inclinatio per planum BFHC; patet centrum

  1. Probl. VIII (Viète, édition Schooten, p. 333).