Page:Œuvres de Blaise Pascal, XI.djvu/122

Cette page n’a pas encore été corrigée

Cap. xi. De observatlone mandatorum, deque illius necessitate, et possibilitate.

Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum putare débet ; nemo temeraria illa, et Patribus sub anathemate prohibita voce uti : Dei prœcepta homini justificato adobservandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis ; et adjuvat, ut possis. Gujus mandata gravia non sunt : cujus jugum suave est, et onus levé. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt : qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones ejus. Quod utique cum divino auxilio prœstare possunt. Licetenim in hac mortali vita quantumvis sancti, et justi in levia saltem, et quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinuntesse justi. Nam justorum illa vox est, et humilis, et verax : Dimitte nobis débita nostra. Quo fit, ut justi ipsi eo magis se obligatos ad ambulandumin via justitiae sentire debeant, quo liberati jam a peccato, servi autem facti Deo, sobrie, j uste et pie vi ventes proficere possunt per Christum Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam. Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur. ltaque nemo sibi in sola fide blandiri débet, putans fide sola se heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiam si Christo non compatiatur, ut et conglorificetur. Nam et Christus ipse, ut inquit Apostolus, cum esset filius Dei, didicit ex iis, quœ passus est, obedientiam : et consummatus, factus est omnibus, obtemporantibus sibi, causa salutis seternse. Propterea Apostolus ipse monet justificatos dicens : Nescitis, quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium : sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servi tutem redigo : ne forte cum aliisprsedicaverim, ipse reprobus efïiciar. Item princeps Apostolorum Petrus : Satagite, ut per bona opéra certam vestram vocationem, et electionem faciatis : haecenim facientes,