Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/333

Cette page n’a pas encore été corrigée

SUITE DE L'HISTOIRE DE LA ROULETTE 317

fuerant conditionibus, meisque exinde solutionibus vulgatis, aliquas etiam vulgandi consilium resume- ret, manifestum apud omnes plagiarium habitum iri, debitamque bis factis opinionem sibi accersitu- rum. Suspensis omnium animis expectabatur ejus responsio, tanquam ultimum ingenii ejus spécimen datura. Necmulto post tempore advenit illa quidem auguriorum meorum confirmatrixcertissima. Enim- verô lescribebat ille : nequicquam à se vel scripta vel notas vel abud quidpiam exigi ; conditiones nul- las se recipere ; nec quidlibet editurum, priusquam mea inventa édita inspexisset ; de praemiis laudi- busve nihil mecum certare : id unum sibi esse in animo, ut problemata mea videret, nonnullaque similia promeret ; fixum illud sibi ac immotum ; nec quidquam ampliiis de bis omnibus auditurum libenter.

Plana haec erant et aperta, nec quidlibet efïlagi- tari potuit, quo pleniiis convinceretur, nisi reum se ingénue confiteretur, quod ab ipso sperari non po- terat. Hac igitur omnium conditionum declinatione satis superque convictus judicatus est : ego verô ne- quicquam meorum problematum editionem proro- gaturus, quandoquidemille nullos nisi me praeeunte gressus facturum se professus, me quoque cunctante cunctaturus foret, ac res sic in immensum proces- sura. Ratus sum itaque rem ultra prsestitutum Ka- lendarum Jan. tempus protrahendam non esse, sed ubi quid primum otii nactus essem, totum id post tantas prolationes absolvendum, ac sic votis tôt

�� �