Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/332

Cette page n’a pas encore été corrigée

316 OEUVRES

esset, mittendi necessitatem alTerre, siquidem honori suo consultum vellet ; at rem semper in diem trahere, et tam multis compellationibus exstimulatum silere, denique nuUas mittere solutiones nisi alienis priùs inspectis, id verô vel tardioribus ingeniis fidem fa- cere nullas reverà solutiones ipsi suppeteie. Pos- tremô itaque denuntiatum est ut intra finem vertentis anni vel methodos suas, vel calculos mitteret, si non expressis verbis conceptos, saltem aliquibus notis involutos ; nullum jam tergiversandi locum relictum esse ; eam enim demiim et securis- simam et frequentissimam esse viam, quâ quis sibi posset alicujus inventionis gloriam vindicare, nec aliis rapiendam exponere. Quae si conditiones ipsi arriderent, reliquum esse ut alicui suorum mense Decembris notas suas mitteret ; meas dudum para- tas ; utrasque simul productum iri, ut cujus notse expositae veritati congruere deprehenderentur, hic genuinus istorum problematum interpres habere- tur : contra, cujus expositae notae errore censerentur implicitae, is inventionis palmâ excideret, nec ad eam alienis deinceps solutionibus cognitis aspirare posset.

His conditionibus nihil aequius praecisiusque vi- sum ; quas si refugeret ille, sedulo commonitus est, et severitate quantam humanitatis leges ferre pote- rant maximâ, certo istud indicio futurum omnibus eas illum solutiones nunquam habuisse, nunquam alioquin primée inventionis laudem cuiquam conces- surum fuisse. Quod si, repudiatis quae ipsi oblatae

�� �