Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/331

Cette page n’a pas encore été corrigée

SUITE DE L'HISTOIRE DE LA ROULETTE 315

et mysteriorum suorum enuntiatricem tulit seger- rimè. Noverat enim ita de se sententiam laturos om- nes ut hac morâ uteretur. Illud, inquam, homini stomachutn fecit, quem ille tam candide ac non dis- simulanter aperuit, ut scribere non veritus sit, no- vum plané sibi videri me meorum problematum editionem très totos in menses sine causa distulisse. Responsum est summâ illum injuria mihi succen- sere ; nil ipsi commodius et opportunius ; quin po- tius occasionem oblatam arriperet ac primée inven- tionis honorem sibi assereret, dum ego quasi constrictis mihimet manibus otiosus sederem ; posse illum, si modo quod antea praedicaverat in promptu esset opus suum, illud geminis vel etiam tribus ante alterum quemlibet mensibus producere, atque ita unum fore, quem constaret inventa sua à nemine mutuatum ; denique qusecumque alio loco ad ipsum deterrendum dicta erant, nunc ad ipsum excitandum stimulandumque repetita sunt.

His rationibus nihil validius quicquam. Nihilomi- nus bomini conscio infirmitatis sua3 altéra qusedam suberat ineluctabilis quâ ad dissentiendum cogeba- tur. Iterùm ergo rescripsit fixum esse sibi nihil om- ninô nisi post éditas propositiones meas edere. Hœc responsio sic accepta est ut dignum erat : visum est nuUâ circuitione jam utendum.

Plane ergo et apertè significatum est ejus ratio- nem iniquissimam esse, nec commodas de ipso sus- piciones omnium animis insedisse ; missum ante fallacem ab illo calculum, veri, si modo ipsi prœsto

�� �