Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/330

Cette page n’a pas encore été corrigée

314 ŒUVRES

clive, pênes quem totum hujus evulgationis stabat arbitrium. Itaque nonnuUis suspiciones meas palam testatus, curavi ut omnes motus ejus incessusque servarentur.

Ac primùm nondum exactâ praemiorum die venit ab eo cujusdam propositionis calculus tôt et tantis undequaque confertus erroribus, ut ab ipso per proximum statim Cursorem fuerit abdicandus, non eâ sane quâ debuerat moderatione, sed quâ poterat lepidissimâ pinguissimâque ferociâ. Fatebatur enim priorem quidem calculum falsum esse, sibi verô tum alterum omni ex parte verum, universasque si- mul propositiones complexum, tum 'demonstratio- nes omnes série descriptas, et ad edendum paratas esse in manibus, quas tamen in publicum exire non esset passurus, nisi meis antea vulgatis, quod per illud temporis, ineunte scilicet Octobre, praestiturum me professus eram.

Quid baec sibi vellent satis intellexi, nec cuiquam ampliùs dubitatum est quin ipsissimum illud esset quod futurum esse denuntiaram. Placuit igitur ad extremas hune angustias deducere. Et quô manifes- tiùs liqueret nihil ipsum nisi me praeeunte promere posse, très in menses ad Kalendas nempe Janua- rias vulgationem problematum meorum in historiâ Trochoïdis rejeci, eas alioquin Kalendis Octobris, quod et ipse sibi pollicebatur, daturus in lucem.

Hac quidem prolatione nihil ipsi fuerat commo- dius, si modo solutiones istae praestô fuissent. Illse vero procul aberant, ideoque et banc velut infensam

�� �