Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/329

Cette page n’a pas encore été corrigée

sueram problemata dissolvisse se. Quod quidem ip- sum in incredibiles quasdam multoque prioribus diffîciliores conjecit angustias. Siquidem antea enun- tiationes Robervallianse in promplu erant, nec ar- duum erat similes aliquas easque veras emittere, ac certis et arcanis comprehensas methodis jactitare, nunc verô nibil prorsus prseter unius duntaxat capitis enuntiationem pênes illum poterat esse, quse paucis insuper à me crédita ad ipsum forte non per- venit. Cum ergo bine quascumque enuntiationes et polHcitus praestare minime posset, nec eas sua vel aliéna ope comparare, illinc saepius compelleretur ab omnibus ut vel unam saltem ex iis ostenderet, fieri aliter non potuit quin nobis identidem provo- cantibus turpiter deesset, ac multum de se risum excitaret, ut soient qui majora viribus temere au- dent. Hoc qua ratione contigerit jam exponam.

Mense Septembri occœperatscribereomniabaec se problemata dissolvisse. Res ad me statim delata est. Nec mediocriter animum percussit minuta bominis ambitio. Noveram enim vires ipsius, et problema- tum meorum diffîculiatem, et ex caeteris quae ad hune diem ille protulerat satis ipsum huic oneri imparem esse conjiciebam. Ratus sum igitur illum aut decipi, atque adeô, si suum spontè fateretur er- rorem, summâ cum humanitate tractandum, aut id agere ut nos deciperet ac problematum meorum evulgationem manere, ut ea deinceps sibi arrogaret, ipsumque animi causa reum fraudis istius esse pera- gendum ; quod quidem mihi pronum erat ac pro-