Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/328

Cette page n’a pas encore été corrigée

312 OEUVRES

��lumen novasque cogitationes inseri ; necquicquam autem peculiares quasdam vias ostentari, cum li- queat tam facile problemata jam resoluta no vis ra- tionibus explicari quàm segre primum solvi et expe- diri : adeoque totam primis solutionibus gloriam deberi ; suspicione cseteras non carere, quam ut amoliantur, honesti homines, qui res istas ut par est aestimant, sua statim inventa sponte premunt, si forte ab altero jam prolata rescierint, quibuslibet argumentis constet hsec ipsis penitus ignota fuisse. Multô enim malunt istius gloriolae jacturam facere quàm in tam molestse opinionis periculum venire. Norunt scilicet in problemate non solvendo nullum dedecus, levissimum in solvendo honorem, in alie- nis verô fœtibus sibi arrogandis gravissimum esse flagitium.

Quemvis alium paulo ingenio erectiorem, et Geo- metricis rébus aliquanto superiorem, vel una existis caeterisque quae ipsi allatse sunt rationibus ab omni- bus hujusmodi problematis alienasset. At ille de sua spe nihil remisit, cui etiamnum inhaeret per- tinacissimè. En quâ ille ratione super illis solutioni- bus Robervallianis se gesserit, ubi mihi demirari subiit quo vana illa laudis ex scientiâ petites cupidi- tas impelleret jejunos animos, gloriae avidos, sed minores.

Utinam verô hic stetisset ! At longe ultra provec- tus est. Quippe, dum illum ab hoc consilio déter- rent omnes, aliud, et id longe operosius, aggressus est. Palam siquidem praedicavit quaecumque propo-

�� �