Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/327

Cette page n’a pas encore été corrigée

SUITE DE L'HISTOIRE DE LA ROULETTE 311

usum omnes sibi persuadèrent. Quorsum haec ten- derent satis superque innotuit, nec id obscure ipsi litteris significatum. Haud tamen segniùs perrexit quô occœperat, atque etiam ubi historiam Trochoï- dis typis evulgatam inspexit, seque illic Robervallio aequiparatum minime repperit, gravem sibi faclam injuriam apertè conquestus est.

Ego verô hujus expostulationis novitate percul- sus, homini scribendum curavi, me quidem non modo iniquum in eo nullo modo fuisse, sed contra potius summse iniquitatis reum futurum si solutio- nis istius gloriam, quam prseter Robervallium nemo meritus videretur, cum alio quovis communicassem. Rem sanè totam meâ nihil interesse, mihi tamen œquo cum omnibus jure agendum, et unumquem- que pro suarum inventionum merito ornandum fuisse. Ad banc cognitionem si sua se opéra perve- nisse demonstrasset, id me prompto animo praedica- turum. Sed cum ab eo nil quidquam simile esset effectum, ac cuivis enuntiationem ementiri, eamque solâ Arcbimedis bilance inventamjactare, promptum esset, non potuisse me sine summâ injuria uUum Robervallio comitem adjungere.

Haec animum ejus non satis placaverunt, nec etiam tum destitit acriter postulare jus suum ; ita ut paulô severiùs admonendus fuerit ofBcii sui. Denun- tiatum est igitur eam esse inventionis semel evul- gatae conditionem, ut illam se nemo proprio acu- mine comprehensurum fuisse fidem vel sibi vel aliis facere possit. Hac quippe cognitione menti novum

�� �