Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/326

Cette page n’a pas encore été corrigée

310 ŒUVRES

ipse pervertit, tam rudibus artificiis rem aggressus, ut omnibus palam foret nullam hujus invenlionis partem ipsi deberi. Quam enim protulit enuntiatio- nem, quamque adoptabat in suam, Robervallianae simul conjunctam emisit, à quâ solis duntaxat voci- bus distinguebatur, ut si dixeris, rectangulum ex basi et altitudine, proeoquod est, duplicatum trian- guli spatium. In hac porrô Epistolâ fatebatur se fal- sam quidem enuntiationem ante id temporis evul- gasse, de hujus autem posterioris veritate confidere se, quia Robervallianae congruebat.

Haec in hominum mentes plané contrariam de illo opinionem injecere. Nam si certae quaedam methodi, ac geometricse demonstrationes ipsi fuissent in ma- nibus, an ille de solutione sua ex hac tantùm simi- litudine certior factus foret ? ac non potius de solu- tione tum sua, tum etiam Robervallii, ex propriis rationibus judicaret? Patuit ergo virum alieno lu- mine usum, non suo : nec salis juste visus est pos- tulare ut ipsi démuni affirmanti crederemus sua se opéra uniusque Archimedis bilancis auxilio ad eam cognitionem esse perductum. Unde et responsum est de prolatae ab ipso enuntiationis veritate, deque illius cum Robervallianâ congruentiâ, dubitare qui- dem neminem, non alienum tamen fore si suas quo- que methodos proferret, quo faciliùs cerneretur an proprise ipsi ac peculiares essent.

Nil ille ad ista postulata reponere, de methodis suis nullam mentionem facere, nec minus tamen enixè instare, ut ipsum solâ Archimedis bilance

�� �