Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/255

Cette page n’a pas encore été corrigée

EXAMEN ET JUGEMENT DES ÉCRITS 239

cette lettre me presse si fort que je n'ay eu loisir de la relire. « Apres avoir Escrit cette lettre J'ay trouvé un imprimé de l'année i64o qui justifie que Monsieur de Roberval a pensé le premier à la cycloide. »

A cette lettre, Wallis riposta le lo septembre dans une lettre adressée à Huygens (voir OEuvres de Huygens, T. III, p. 126).

« Non moror enim — écrit Wallis — quod ex Dettonvil- lio me desumpsisse insinuet [Carcavi], quae de Cycloide scripseram ; quum jamdudum Illustrissimum Brounkerum testem advocaverim, qui per aliquot menses antè legerat isthaec omnia prout nunc extant scripta (quodque amplius est, integruin ille calculum à capite ad calcem severè examinaverat) et magnam etiam (si memini) partem, prius impressa[m] quam prodiit illud Dettonvillii opus. Neque suum illud ex adverso mentiri me me quicquam movet. Non novit me, Vir Nobilissimus, nec mores meos, qui hoc impingit.

« Quinam autem sint errores illi, quos in meo sive Hobbii Elencho, sive Infmitorum Arithmeticà vel me, vel amicorum meorum aliquem (utrum enim vult non satis assequor) fassum esse asserat Robervallius, ego non intelligo ; aut quis sit illa amicorum. (Sed nec intelligo quid hoc ad Rhom- bum ; quid ad Gycloidem ista ?). Nondum enim adhuc mihi conscius sum errorem ullum Geometricum me admisisse in utrovis libro, nedum fassum esse... Sed neque memini me ad Robervallium scripsisse unquam (aut ad me illum), utut de illo nonnunquam ad alios scripserim : (unicam saltem si excipias Epistolam quam olim Gassendo, eove absente Rober- vallio, indifferenter, inscripseram ; quam periisse autumo ; vel, si exstet, nihil sane horum continet, aut etiam continere potuit) ; ut mirum sit quid ille ex literis meis ad Robervallium scriptis potis sit depromere quod hue spectet. Sed mittamus ista ; et quse de Torricellio dicta sunt ; aliaque quae sequun- tur. Quorum nihil, credo, est quod te moveat.

�� �