HISTOIRE DE LA ROULETTE 219
ejus partium cum recta comparationem aggicssus est. Propositio ejus est, Trochoïdem ad suum axem esse quadruplam ; hujus ille enuntiationem sine de- monstratione misit ; et, quia primus protulit, inven- tons laudem promerilus est.
Nihil tamen de illius honore detractum iri puto si quod verissimum est dixero, quosdam è Gallia geometras ad quos illa enuntiatio perlata est, et in iis Fermatium, ejus non diffîculter demonstrationem invenisse. Dicam insuper Robervallium nihil sibi novum alTerri plane ostendisse ; statim ac enim de eâ propositione audiit, integram ejus demonstratio- nem continué subjecit, cum pulcherrimâ methodo ad omnium linearum curvarum dimensionem, quam methodum ipse, dum alia inde graviora consectaria sperateruere, diu occultam habuerat. Et certe eâdem ille methodo usus erat ad comparandas Spirales li- neas cum Parabolicis, quâ de re in operibus Mersenni nonnulla reperias.
Haec Methodus compositione item motuum inni- titur, ut et illa tangentium. Nam sicuti motus com- positi directio tangentem dat, sic ejus celeritas curvae longitudinem efïicit, quod sane nunc primum rese- ratur.
Haec sunt quae in eorum qui praemium non respi- ciunt scriptis animadversione dignissima reperi ; de cseteris, peractâ demijm discussione, dicemus; quam quidem prima octobris die aperiri constitutum erat, sed ad reditum usque Carcavii, qui jamjam affuturus nuntiatur, rejicere necesse fuit. Tum verô judica-
�� �