Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/234

Cette page n’a pas encore été corrigée

218 ŒUVRES

tum ac proclive sit jam inventas propositiones nova specie habituque producere ; tùm ex cognita illarum solutione, novas solvendi A^as comminisci.

Egi igitur sedulô cum Carcavio, tùm ut AUoue- rum moneret, quod pro suô venditabat Robervallii esse, vel nulle negotio ex ejus inventis elici, tùm etiam ut viam ipsi explanaret qua eô Robervallius pervenerat ; nam hsec inter honestos viros citra peri- culum communicantur. Me igitur annitente scrip- tum est ad Allouerum, illam quae Robervallium eô perduxerat methodum cujusdam figurœ quadraturâ niti, ab eodem pridem inventa, quam figuram deli- neat circini ductus in recti Cylindri superficie, quae superficies, in planum porrecta, mediam cujusdam lineae effîcit partem, quam Robervallius Trochoïdis Sociam sive Gemellam dixit, ex quâ quae ad axem rectae ad angulos rectos ducuntur aequales sunt dic- tis ex Trochoïde, demptis illis quae ex Rota ducuntur. In hoc vero non mediocrem me ab AUouero gra- tiam iniisse credidi ; quandoquidem ipse in suis li- teris quae adhuc habentur, de istius figuras quam Gy- cloï-Cylindricam appellat, quadraturâ ita loquitur, quasi quae à suâ notitiâ longe absit et quam nosse vehementer expetat.

Haec pro Carcavio, cui tam multa scribere non va- cabat, quidam ipsius amicus ad Allouerum scripsit, cui vicissim rescripsit Allouerus.

Sed, inter missaàGeometris scripta,nullum ipsius Wren scripto praestantius. Nam praeter egregiam di- metiendi Cycloïdis plani rationem, etiam curvae et

�� �