Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/231

Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTOIRE DE LA ROULETTE 215

mensionem aggressus est; ibi verô non mediocrem difïîcultatem offendit : est enim illud altissimse cu- jusdam et operosissimse inquisitionis problema ; in quocùm veram assequi non possel, verse proximam solutionem misit ; ac solidum illud ad suum Cylin- drum esse dixit sicut 1 1 . ad i8. ratus errorem illum à nemine refelli posse. Verùm niliilo fuit hoc etiam in loco felicior ; nam Robervallius, qui veram ac geometricam dimensionem invenerat, non modo suum illi errorem, sed etiam veram problematis re- solulionem indicavit.

Toricellius non multo post fato concessit. At Ro- bervallius, solâ simplicis Trochoïdis ejusque solido- rum dimensione non contentus, omnes omninô Tro- choïdes sive protractas sive contractas inquisitione complexus est, easque excogitavit methodos, quse ad omnem Trochoïdis speciem pertinerent ; eâdem- que facilitate tangentes darent ; plana et planarum partes dimetirentur ; centra gravitatis planorum, ac postremô solida circa basim et circa axem, pateface- rent. Quamvis enim intégras tantùm Trochoïdes di- mensus sit, tamen ad Trochoïdum partes nihil mu- tata ejus methodus non minus expeditè adhiberi potest ; ut qui illud Robervallio inventum abjudicet, meritô cavillator habendus sit.

Nec verô ea omnia apud se celavit Robervallius, sed scriptis mandata publiée, privatimque, atque etiam in celebri selectorum virorum matheseos peritissi- morum cœtu, per complures dies legit, et cupien- tibus describenda permisit.

�� �