Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/228

Cette page n’a pas encore été corrigée

212 ŒUVRES

Laetus hoc eventu Mersennus mittit rursùs ad omnes Geometras : rogat ut de integro in eam in- quisitionem incumbant ; addit etiam solutum à Ro- bervallio problema : sed de modo nihil adhuc in- dicat.

Anno et ampliùs elapso, cùm nullus propositae qusestioni satisfaceret, Tertiam ad geometras scribit Mersennus, ac tune, anno scilicet t63o, rationem Trochoïdis ad rotam ut 3. ad i. esse palefecit.

Hoc novo adjuti subsidio, problematis demonstra- tionem invenerunt duo, inventamque eodem ferme tempore ad Mersennum transmiserunt, alteram Fer- matius, supremae Tholosanae Curiae Senator, alteram Gartesius nunc vitâ functus: utramque, et alteram ab altéra, et à Robervalliiitemdemonstratione diver- sam : ita tamen ut, qui eas omnes videat, illico illius demonstrationem internoscat qui primus problema dissolvit. Etenim singulari quodam charactere insi- gnitur; ac tam pulchrâ et simplici via ad veritatem ducit, ut banc unam naturalem ac rectam esse facile scias. Et certè eâdem illâ via Robervallius ad opero- siores multô circa idem argumentum dimensiones pervenit, ad quas per alias methodos nemo forsan perveniat.

Ita res brevi percrebuit ; neminique in tota Gallia Geometrise studiosiori ignotum fuit demonstrationem Trochoïdis acceptam Robervallio referendam. Huic autem ille duas sub idem ferme tempus adjunxit ; una est solidorum circa basim ejus mensio : altéra tangentium inventio, cujus ipse methodum etinvenit

�� �