176 ŒUVRES
D. de Carcavy nutum, hune nohis satisfeeisse deelara- mus; et consentimus primum qui hœc fecerit primo secundum secundo prœmio donandum. Hœc ergo prima est conditio, ut aut ipsa abbreviata solutio miltatur, aut saltem calculus, nulla de condonandis erroribus facta mentione. Quia vero hic calculus etiam verus non omninô suffîciebat ad prseraia obtinenda, hanc secundam conditionem, ut œquum erat, subjunxi : si sua solutio ah ipso D. de Carcavy virisque ad id secum adhibitis, cum ipsivisum fuerit, exhibita, geo- metrica ac vera judicetar, salvo semper errore cal- culi. Ibi sane, ubi de examinandis demonstrationibus agitur, jure condonantur errores calculi ; ciim enim adest dernonstratio, ita eos negligere semper justum est, ac ridiculum foret ciim calculus solus exhibe- tur, qui si nihil veri habeat, calculus non est, ut jam satis diximus.
Talis est autem calculus authoris illius de quo hic agitur, nec quicquam veri continet, ipsiusque falsi- tatem author ipsemet agnovit, illumque posteriori- bus litteris revocavit, nec uUum alium misit, et sic rêvera nihil misisse censendus est. Se tamen alium calculum pênes se habere scribit, quem verum esse asserit ; cujus novae assertionis cùm nullum hucus- que indicium protulerit, sed mera tantiim verba, non plus in bac re fldei meretur quàm ciim in eis- dem epistolis pari fiduciâ promittit se brevi missu- rum quadraturam circuli et hyperboles duabus diver- sis methodis expeditam ; de quibus omnibus periti quiq[ue] intérim non temere dubitabunt. Si enim cal-
�� �