Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/191

Cette page n’a pas encore été corrigée

TROISIÈME LETTRE RELATIVE À LA CYCLOÏDE 175

quis aliud intellîget quàm verum calculum, non au- tem falsum? Falsus enim calculus non est calculus. Et quid stultius fuisset quàm ex calculo falso, et ni- hil veri habente, concludere authorem suum veram possidere demonstrationem, ipsique primas dare, et jus concedere ut, omnibus aliis posthabitis, priorha- beatur solutionis inventor ? Non plané ea mihi inten- tiofuit, et, siita esset, liberum cuilibet fuisset, statim atque scripta nostra vulgata sunt, calculum fictitium quantumvis erroneum ad libitum componere, et ex eo tamen ordinem sibi ascribere ac, nuUum damnum metuendo, inde securitatem adipisci ut si quâ deinde via problemata etiam ultimo loco solvisset, ad prima tamen praemia veniret, quia falsum calculum primus protulisset. Et ita foret ut primae inventionis honor, qui bis in rébus prsecipuus est, non à prima verita- tis detectione, sed à prirnâ falsitate pro arbitratu fa- bricata, penderet. Absit ut tam iniquam et ineptam conditionem pro lege dederim ! Hoc certè longe abest sicut à mente mea, sic et à verbis meis, quse ita se habent :

Qui pablico instrumento, intra prsestitutam tempus, illastrissimo D. de Carcavy signifie averit se eorum quse quœsita sunt demonstrationem pênes se hahere ; et aut ipsammet demonstrationem ad ipsum miserit, aut saltem, ad confirmandam suse assertionis verita- tem, casus quem mox designabimus calculum dederit (ibi nulla prorsus facta est, ut nec fieri potuit, de condonandis erroribus mentio), seque paratum esse professusfuerit omnia omnino demonstrare ad ipsius

�� �