aut falsus esset, dignosci possit, an ejus author ab- solvisset necne quae se absolvisse profiteretur problemata. Sic enim locutus eram : Qui quaestiones résolvent, significabit intra prsestitutum tempus D. de Carcavy, et quidem instrumento publico, se solutiones habere. Et quia simplex illa assertio, omni probatione destituta, vana prorsus fuisset et jusnullum authori suo dédisset cur aliis praefenetur, subjunxi : Et ad confirmandam suse assertionis veritatem, aut démons trationem compendiosam misent, aut saltem calculum istius casus, ex cujus nempe veritate de veritate assertionis judicaretur.
Hic igitur author calculum suum hujus casus misit in indicium veritatis à se repertae. At vero calculus iste suus nimium falsus est, et nihil prorsiis veri continet. Duas enim solum mensuras profert, et ambas falsas, et, ut dictum est, nimium falsas : ita ut calculus ille, quem author ad confirmandam suœ assertionis veritatem juxtà prœscriptam legem misit, nihil aliud confirmet nisi ipsum vanè asseruisse se demonstrationem pênes se habere. Falsus enim calculus, in indicium solutionis adductus, falsitatem potius quam veritatem solutionis indicat. Adeoque miror hune authorem, ea quae de calculi erroribus condonandis in illâ omnino occasione diximus ad istam trahere voluisse : non intelligens quanta sit differentia inter eum qui, asserens se cujusvis quaestionis so- lutionem habere, nullam demonstrationem affert, sed solummodo calculum, ex quo solo suadere nititur se verè rem absolvisse, et eum qui totius quaes-