Page:Œuvres de Blaise Pascal, VII.djvu/359

Cette page n’a pas encore été corrigée

Iro LETTRE CIRCULAIRE RELATIVE À LA CYCLOÏDE 345

ingenii nec peritia artificis requiruntur : ideôque non is a nobis calculus exigitur ; cur enim in iis immoraremur ? Sed tantummodô petimus demons- trari res quse proponuntur datas esse.

Yerùm doctissimi geometrae prorsus necessarium judicabunt, et ab his postulamus, duarum proposi- tionum vel duorum casuum integram construc- tionem, seu integrum calculum \

Primus casus est cùm punctum Z constituitur in A.

Secundus, cùm idem punctum Z datur in B, in quod transit parallela GB ducta à puncto G, centro circuli genitoris Cycloidis.

Quod si aliquis error calculi in his duobus casibus subrepserit, eum libenter condonamus, et veniam quam ipsi peteremus facile promerebuntur.

Quisquis superiùs proposita intra primam diem mensis octobris anni i658. solverit et demonstra- verit, magnus erit nobis Apollo.

Et primus quidem consequetur valorem quadra- ginta duplorum aureorum hispanicorum quos ipsi hispani dohlones, et galli pistolles vocant ; vel certe si mavult, ipsos duplos aureos.

Secundus vero viginti ejusmodi duplos aureos. Si unus tantum solverit, sexaginta solus habebit.

Et quia seriô rem agimus, dictos sexaginta duplos aureos Illustrissimo Domino de Carcavy, Regio Con- siliario Parisiis commoranti apud Celsissimum do- minum ducem de Liencourt deponi curavimus, qui

I. Sur l'alternative ainsi offerte aux concurrents, vide infra T. VIII, p. i8etp. 168.

�� �