Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/270

Cette page n’a pas encore été corrigée


254
ŒUVRES


p. 239. n. 284. Quæstio est utrum possit talis mortaliter pollutus recipere Eucharistiam in eadem die pollutionis præmissa confessione, et debitum habendo dolorem. Pro quo.

Dico tertiò : qui habuit voluntariam, et mortaliter peccaminosam pollutionem sive cum complice, sive sine illo, si habeat debitum illius dolorem, præmissâ confessione poterit in eàdem die communicare, quin in hoc peccet mortaliter, nec etiam venialiter. Ita Sylvester... P. Ægidius... P. Hurtadus... P. Azov... P. Suarez.... Et ratio est, quia nullus adest textus, qui prohibeat communicare, seu celebrare hominem verè contritum, et ritè per Confessionem Sacramentalem confessum, quamvis in eodem die gravissimum peccatum mortale commisisset. ...Et quamvis P. Vasquez q. 8. c. 7. credat antiquitus fuisse aliquam legem vel universalem, vel provincialem, seu consuetudinem, qua per aliquas saltem horas post pollutionem prohibebatur communio..., hoc tamen hodie communi, et universali totius orbis consuetudine est abrogatum...

n. 285. Tota hîc dubitatio est, utrum debeat Confessarius consulere his sic voluntariè, et mortaliter pollutis, ut illo die à communione se abstineant, non ex præcepto, quod, ut supra dictum est, nullum datur ; sed ex consilio propter reverentiam debitam tanto Sacramento ? Ordinariè respondent Authores affirmativè. Nihilominus tamen mihi magis placet opinio Joannis Sancii in suis select, disp. 23. n. 30. asserentis hoc non esse consulendum ; imò potiùs consulendum quòd communicent, dummodò sint per confessionem ritè dispositi ; ne sub velamine reverentiæ erga hoc Sacramentum, illud defraudent excellentiori reverentiâ, quse ex tali sumptione illi accrescet...

n. 287. Et hinc infero, non esse validum votum factum non suscipiendi Eucharistiam die habitæ copulæ fornicariæ, etiam præmissa confessione cum vero dolore : nam taie votum est impeditivum majoris boni, et ideò non potcst habere rationem voti, nec vim obligandi, ut docet Joannes Sancius ..... [p. 269 sq.].