Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/201

Cette page n’a pas encore été corrigée
185
QUINZIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION


pagata et coronata, et ubique locorum exercita, velut obse- quia Deo præstita. Ignoro an involvant atheismum potiùs quàm hæresim. Ejusmodi exempla toto orbe palam recitantur cum stupore et execratione universali, tametsi pauci queant compescere hanc tyrannidem. Illos lamen ego compescui non ita pridem, convictos publico meo scripto mendacii impudentissimi. Quapropter boc experimento edoctus, has recentiores contumelias diluo eâdem ratione. Aio, autores illius scripti, vobis judicialiter exhibiti, MENTIRI IMPUDENTISSIME. Si illa, quæ mihi objiciunt tam acerbè, sunt vera, habent multa tribunalia apud quæ me postulent reum ; sin verò non audent me provocare, impudentissimum mendacium illis objectum esto ratum. Hæc sufficient contestandæ meæ innocentiæ, verùm illud genus hominum impatiens levioris molestiæ, eas quas nequit propulsare, fert patientissimè titulo speciosæ magnanimitatis, rati quôd criminis objectio spreta obsolescat, ne si irascare vera videatur. Quapropter volo irritare profundiùs eorum pudorem, ut viri non stolidi intelligant patientiam non esse virtutem, sed conscientiam trepidantem à culpâ, ab infamiâ, à pœnâ.....

Interim scitote mores gentis illius esse tam evidenter iniquos, et impunè practicatos, ut cogar renuntiare Christo et Ecclesiæ si nolim eos detestari ; id verò palam, tum ad defensionem meam, tum etiam ne simpliciores seducantur. Qui secus sentiunt impertiantur mihi lumen, sub cujus radio queam de illà gente bene sentire salvâ fide Christianâ [p. 207 sq.].


___________