Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/194

Cette page n’a pas encore été corrigée
178
ŒUVRES


gymnopodam (cujus nec nomen, nec ordinem juvat indigitare justis de causis), cùm versaremur in Hungariâ, obortam. Prædictam ego opinionem cùm casu probabilem. et gravium Doctorum judicio ipsius probabilitatem firmari dixissem, non solùm tunc in me acrem evomuit censuram, sed posteà apud nullius litteraturæ viros et fœminas perrexit me traducere, quòd dixissem aliquid præjudiciale, scandalosum (utor verbis ipsius), perniciosissimum contra bonos mores, et contra pacem Rerumpublicarum et Communitatum. Hæc et id generis alia non solùm detonuit apud illos, sed litteris quoque ad me datis scripsit et subscripsit, se jactans habere contra doctrinam meam Doctores omnes et efficaces rationes.

Non refero autores, quia omnes absolutè comprehendo quotquot in hàc materiâ loquuntur, nemine excepto. Nec etiam immoror in afferendis rationibus, cùm tôt sint et tam claræ, ut nemo sani judicii, sive doctus sit sive indoctus, eas possit negare vel ignorare. Posteà satis temerè affirmat, non solùm esse contra prædictam sententiam quotquot Catholici sunt ; sed quotquot esse possunt in Ecclesia Dei.... Et cùm vidisset argumenta quibus ego et alii autores à me relati probamus esse posse casum in quo dicere falsum testimonium grave, quod deserviat ad enervandam fidem ejus qui aliud simile dixit, esse quidem semper peccatum propter mendacium, sed non esse peccatum contra justitiam mortale. Hæc cùm, inquam, vidisset, ingenuè fassus est esse probabile quòd non esset peccatum contra justitiam, sed esse semper mortale contra charitatem proximi, et inde habere inseparabilem et intrinsecam malitiam mortalem ; et hanc esse dixit omnium Catholicorum doctrinam : omnium (inquam) quotquot sunt aut esse possunt in Ecclesià Dei. Ego verò affirmavi eam inseparabilem malitiam contra charitatem à nemine quod sciam agnosci, neque ratione posse probari. Omitto plura quæ in eam rem ex parte utriusque nostrùm allata sunt ; et venio ad ipsammet doctrinam, quam ego probabilem dixeram tunc, et nunc dico. Eam verò conjeci in chartam quam legerunt, et probabilem proprià manu scripserunt, et se subscripserunt