Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/88

Cette page n’a pas encore été corrigée

72 ŒUVRES

equo, utrùm tune à longe fas esset illum jaculo interficere ad defensionem rei illius. Covar. n. 6. citato adversus Sylvestrum id licere negat. Et quidem quando res non esset magni valons, ut si esset solùm valons trium, quatuor, aut quinque ducatorum, consentit Sotus art. 8. citato, et consentiunt alii.

Quando verô esset magni valoris, exiguaque esset spes illani postea recuperandi, affirmat Sotus, fas in eo eventu esse illum interficere. Neque auderem condemnare, modò priùs voce admoneretur, nisi rem relinquat esse interficiendum. Semper tamen est consulendum, ne proximus in eo eventu interficiatur. Quando autem quis injustè aggrederetur usurpare rem, etiam valoris unius aurei, vel minoris adhuc valoris, resistente domino, aut custode illius, certè neque ad culpam, neque ad pœnam, auderem condemnare, qui illam defendendo interficeret cum moderamine inculpatæ tutelæ injustum aggressorem, quicquid in contrarium cum Bald. etc. Aug. dicat Carrer, in pract. § homicidium 6. nu. 33 [p. 103 sq. et 14e Pr.].


LAYMANN. — Theologia Moralis .

Lib. III. Tract. III. Pars. III. Cap. III. De Homicidio ob defensionem.

Summarium : n. 2. Vir nobilis et militaris, licet fugâ declinare possit impetum aggressoris, plerumque tamen non obligatur. — n. 3. Provocato ad duellum plerumque non est licitum comparare, seu acceptare. — n. 4. Non solum pro defensione vitæ, aut honoris sed etiam facultatum, quæ non modici momenti sunt, et alia ratione liberari non possunt, concessum est aggressorem, vel raptorem mutilare, interficere...

2.... Quæstio est; Utrum provocatus ad singularem pugnam, seu duellum acceptare possis, ne ignaviæ aut timiditatis notam apud alios incurras ? Aliqui affirmant apud Bannes.... 3. Sed contraria sententia est communis Bannes.... Soti.... Petr. Nav.... Rodriq.... Molin.... Lessii.... Sanch.... Becani ordinariè non esse licitum provocato ad duellum id acceptare : Quia nemo prudentium vitio tibi vertet, quod