Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/84

Cette page n’a pas encore été corrigée

68 ŒUVRES

etiam ad Clericos pertinere, prout docet Petr. à Navar.... Clerici quoque possunt ad defensionem rerum suarum occidere aggressorem.

Notandum est verò, hoc quod diximus aggressorem occidi posse pro rerum defensione, debere intelligi quando res prudentis arbitrio, circumstantiis attentis, sunt non modici valoris : ut notarunt Sotus.. et alii.... Ratioque patet : quia iniquum est, pro rebus parvi momenti servandis vitam alicui auferre. Ex codem Soto autem, Molina, in cit. tract. 3. disp. 16. num. 6. modicum valorem déterminat trium, quatuor, aut quinque ducatorum [pp. 102, 104 sq. et 14e Pr.].

FILLIUCCI. — Morales Quæstiones .

Tom. II. Tr. XXIX. Cap. III 1 De seconda specie homicidii; hoc est, defensivo sui ipsius, rerumque suarum.

48. Septimo quæro. An pro defensione honoris sui possit aggressor occidi....

50. Dico secundo. Si factis [impugnetur honor alterius], connitendo alapam vel fustem impingere, probabilis est sententia Doctorum, dicentium fas esse viro honorato occidere talem invasorem, Nav.. Sot... Syl... et alii cum Less.. ; ratio est, quia sicut licet invasorem occidere ad defendenda bona temporalia..., ita multò magis licere débet ad defendendum honorem, qui meritò pluris apud homines æstimatur quàm damnum multorum bonorum, vel pecuniarum. Dixi viro honorato ; quia si secundùm rectam rationem non censeretur alicui talis defensio nimis utilis, aut necessaria, ut pauperi Clerico, Religioso, vel personae vulgari, tune non liceret: Nobili autem laico, militi, etc. liceret [p. 97].

51. Si fugiat aggressor non licet. Dico tertio. Si illata injuria invasor fugiat, etsi probabile sit spéculative, posse

______________________________________________________________

1. Un passage très voisin de celui-ci est cité dans la Réponse à l’Apologie. Escobar cite le n. 51. La 18e Imposture prend la défense de Filliucci (cf. infra l’introduction à la treizième Proumciale); Pascal riposte dans la treizième Provinciale.