Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/79

Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 63

Ad depellendam contumeliam. Secundò, Si contumeliis affîcias, sive per verba, sive per signa. Hîc etiam est jus defensionis. Nam, ex sententia omnium, licet contumeliosum occidere, quando aliter ea injuria arceri nequit 1 (quamquam ipse armis non invadat), ait Petrus Navarr. lib. 2. cap. 3. num. 876. Etsi autem id non inveniam apud Auctores expressum, tamen videtur ex illis posse colligi (præciso scandalo, et aliis gravibus incommodis) quando contumeliæ sunt atroces, et alia ratione vitari nequeunt. Ratio enim naturalis dictât, licitam esse eam defensionem, quœ necessaria sit ad contumeliam depellendam et comprimendam : alioqui daretur licentia improbitati, optimos quosque contumeliis vexandi : quœ tamen multô quàm damna rei familiaris sunt acerbiores, magisque mordent animos. Cavenda tamen vindictæ libido. Non enim licet privata auctoritate contumeliam vindicare, sed tantùm compescere, quod etiam in vitæ et rerum defensione servandum : tanti interest quo animo quid agas. Verùm hæc sententia non est sequenda. Satis enim esse débet in Repub. ut injuriæ verbales verbis repelli, et legitima vindicta comprimi et castigari possint [p. 99 sq. et 14e Pr.].

n. 79. Ad alapam vitandam. Tertiò, Si illata alicui alapa, cesses, vel etiam fugias ; multi DD. censent in hoc casu, si vir nobilis vel honoratus hujusmodi injuria sit affectus, posse statim repercutere, vel fugientem insequi, et tantum infligere verberum vel vulnerum, quantum putatur necessarium ad honorem recuperandum. Ita tenet Navarr. c. 15. num. 4. Henriquez de Irregularitate cap 10.ubi citat multos pro hac sententia.... [13e Pr.].

______________________________________________________________

1. Hermant, dans sa Réponse de l’Université de Paris à l’Apologie pour les Jésuites (Ire édition p. 177), cite les deux fragments les plus importants des nos 77 et 78, en ne renvoyant qu’au nos 77, et en arrêtant seconde citation à ces mots arceri nequit, sans nommer Navarre ; cela explique les erreurs de Pascal, rectifiées par Nicole dans son édition latine et dans celle de 1659. Pascal n’a pas adopté les traductions d’Hermant, qui sont plus littérales que les siennes.