Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/78

Cette page n’a pas encore été corrigée

62 OEUVRES

posses conari, et si opus est etiam occidere, juxta Sotum : tune enim non tam rei quàm honoris esset defensio [14 Pr.].

n. 72. Idem concessum Clericis — et Religiosis. Dico Secundo, Idem licitum Clericis pro defensione rerum suarum. Ita expressè D. Antoninus.... ubi docet omnibus concessam esse defensionem rerum, quibus concessa defensio vitæ.... Idem jus extenditur ad Religiosos, secundùm prædictos DD. [p. 105 et 14 Pr.].

n. 74. .... Si re accepta fugias. Tune possum insequi et ferire ; vel si necesse sit, eminus telo petere, ut si quis equo meo fugiat. Ita Sotus... Silvester et alii passim [14 Pr.].

Probatur Primò, Quia invasio rei durât, donec se in tutum receperit, ubi quietè possidere incipiat.

Secundò, Quia nisi id esset licitum, defensio rerum maxima ex parte esset inutilis ; possent enim fures quidlibet rapere, et statim fuga se proripere : in fuga enim essent tuti.

dub. XII. Utrùm pro defensione pudicitiæ et honoris liceat occidere euni qui tentât violare ?

n. 76. Pro pudicitiâ....

n. 77. Pro vitandâ ignominià. Dico Secundò, Fasetiam est viro honorato occidere invasorem, qui fustem vel alapam nititur impingere, ut ignominiam inférat, si aliter hæc ignominia vitari nequit. Ita docet expresse Sotus.... Navarr. cap. 15. num. 3 et Silvest. et Ludovicus Lopez.... Antonius Gomez.... Julius Clarus... ubi dicit periculum famæ æquiparari periculo vitæ. Ratio est ; quia hic conatur auferre honorem, qui merito pluris apud homines æstimatur, quàm damnum multarum pecuniarum ; ergo si potest occidere, ne damnum pecuniarum accipiat, potest etiam ne hane ignominiam cogatur sustinere [p.98]

n. 78. Varii modi impetendi honoris. Notandum est, variis modis honorem alterius posse impeti et auferri, in quibus videtur concessa defensio.

Primò, Si baculum vel alapam nitaris impingere : de quo jam dictum est.