Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/77

Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 61

risque Virtutibus Cardinalibus, libri quatuor . Parisiis, 1628 (la Ire édition est de 1605) f°.

Lib. II. cap. IX. De injuriis in corpus proximi per homicidiam vel mutilationem, et de necessaria restitutione.

dub. IV. Utrùm homini privato liceat interficere tyrannum [14e Pr.].

dub. X. Utrùm ad conservationem vitæ matris liceat præbere pharmacum, quo proles putetur moritura [14e Pr.].

dub. XI. Utrùm liceat occiderenfurem, in defensionem suarum facultatum.

n. 66 1 Laicis licere .... Dico primo, Laicis id esse licitum, si illæ facultates sint magni momenti, nec sit probabilis spes aliter illas recuperandi. Est communior sententia DD. Antonini.... Caietani... Silvestr.... Joannis Medinæ.... Soti.

Probatur Primo ex Scriptura Exodi 22. ubi dicitur : non fore reum sanguinis, qui furem nocturnum occiderit, sed qui diurnum. Quod non ideò tantùm dicitur, quòd nocturnus præsumatur venire ad occidendum, diurnus minimè : sed potissimùm ideò, quòd ea quæ noctu surripiuntur, ordinariè non possint recuperari, fure ignoto, ut rectè docet Joannes Medina.... Ea vero quæ interdiu, plerumque possunt. Hinc qui furem diurnum, non se telo defendentem interficeret, non excusaretur ab homicidio in foro externo ; in foro tamen conscientiæ excusaretur, si non erat probabilis spes recuperandi ; vel si recuperatio non erat certa, sed dubia, ut Sotus ait : quia non tenetur res suas perdere, aut probabili periculo exponere, ut fur salvus sit.... [14e Pr.].

n. 68. Dixi in propositione. Si res illæ sint magni momenti quia pro re minima, non videtur concessum Jus defensionis cum tanto alterius malo : est enim valdè iniquum, ut pro pomo, vel etiam uno aureo servando, alicui vita auferatur. Si tamen tibi verteretur probro, nisi rem furi extorqueas,

_____________________________________________________________

1. L’Extrait de quelques propositions des Casuistes publié par les curés de Paris en septembre 1656, antérieur à la treizième Provinciale, renvoyait à ces nos 66 et 73. Escobar cite les nos 68, 77 et 80.