Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/31

Cette page n’a pas encore été corrigée

SIXIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 15

qui in alio altari Missam absolvit? Reginaldi opinio est.... Nugn.... ejusmodi auditione officio non satisfieri.... Contraria sententia est Molfesii.... Azor. part. I. lib. 7. cap. 3. qu. 3. Anton. Dianæ tract. 17. et 3. miscell. resol. 18. Ratio est quod Ecclesia tantum præcipit ut Missa audiatur ; at duæ medietates Missæ unam constituunt. Confirmatur. Is cui injunctum esset audire duo sacra satisfaceret huic præcepto si eodem tempore interesset duobus, ergo à pari præceptum implebit qui eodem tempore medietates duas differentes sacrorum differentium audiet ; nec refert quod ordo non servetur quia non est de necessitate præcepti, ut patet in horis canonicis quse sufficienter dicuntur quantum oportet ad vitandum mortale, cum dicuntur quo ad substantiam integrè, etsi non ordinatè, sed hæc sententia, quanquam probabilis tamen in praxi non est sequenda, sed prior [9e Pr. p. 212].

Ibid. Tr. X. De Presbyteris, p. 440. Quæstio XI. An operari sacris quotidiè teneatur Presbyter et quando. Dico tertio, Cum pro se quis quotannis aut diebus sacrum fieri cum Sacerdote convenit, peccare hunc si pactum per se aut alium non impleat... Sacerdoti jus est omni tempore contritionis exercendæ liberum : potestas quolibet momento temporis redeundi per amorem peccatique odium ad Deum, quo si officio non fungitur, imputet ipse sibi vitium hoc, non alteri [p. 42].

p.457. Quæstio XXXIII 1. An quo die Sacerdos in pollutionem incidit, celebrare sine culpa valeat... Quid si post habitam eo die copulam carnalem cum fœmina, aut pollutionem voluntariam, Sacerdos sit confessus, eine liberum erit, sine culpa veniali, rei divinæ incumbere ?

Negant Villal.... Nugnus.... Joan de la Cruz proindeque peccaturum Sacerdotem venialiter asserunt, ratione cujus-

_____________________________________________________________

1 . Le renvoi, à la question « 32 », (l’erreur se retrouve dans Pascal) est indiqué en note dans la traduction du Traité du Très St Sacrement de l’Autel du P. Etnery de Bonis, Jésuite, donnée par Arnauld en 1644.