Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/28

Cette page n’a pas encore été corrigée

12 ŒUVRES

Sed licet hæc opinio sit probabilis, probabilior semper mihi visa est contraria. Dico igitur neminem teneri distribuere sub mortali superflua ad decentiam status, nisi in extrema, vel gravi proximorum necessitate....

Adde, quòd si contraria opinio esset vera, oporteret plurimos, imò omnes divites damnare, qui habent superflua, et consequenter etiam illorum Confessarios 1....

Ex bis omnibus respondeo ad propositam quæstionem negativè: et licèt opinio affirmativa esset vera, tamen in praxi nunquam, aut rariùs eveniet. Nam, ut ait Vasquez 2, Opusc. de eleemos. cap. 4. dub. 4. n. 14. laïci possunt de bonis patrimonialibus servare ad statum suum, vel consanguineorum mutandum, et tunc illud non dicitur superfluum. Unde vix in sæcularibus invenies, etiam in Regibus, superfluum statui. Hæc Vasquez, quæ quidem confessariis divitum multum plausibilia erunt [p. 30 et 12e Pr. p. 367].

Pars. III. Tr. 2.Res. 115. Aliqui casus, in quibus Religiosi dimittentes habitum suœ Religionis, non incidunt in censuras cap. Non est Apostata, nec incurrit in dictam excommunicationem Religiosus, qui habitum non defert in cubiculo suo, vel in loco alio secreto ; ut meliùs studeat, quiescat, dormiat, etc. nec etiam, qui ex levitate quadam habitum dimittit ut meliùs currat, saltet, ludat, etc. Imò ego puto neque Religiosum incurrere in dictam excommunicationem si habitum dimittat ut eat ad lupanar ad fornicandum, vel ut secretò furetur, statim habitum iterum sumpturus, etsi habitum alium ad sic se occultandum eo brevi spatio assumat. Et hæc omnia docent, et probant Doctores, quos citat, et sequitur Sanch. in Sum. tom. 2. lib. 6. c. 8. n. 57. quibus ego

_____________________________________________________________

1. Cette phrase est reprise par Diana dans la 2e Partie, tr. 16, rés. 26, et en plusieurs autres endroits encore. Cf. les notes prises par Pascal dans Diana (Pensées, fr. 928, T. III, p. 363.)

2. La citation de Vasquez que fait Diana est exacte. La première Imposture (cf. infra p. 346) discute le passage qui concerne Vasquez; Pascal répond dans sa douzième Provinciale cf. infra p. 366 sqq.