Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/256

Cette page n’a pas encore été corrigée

240 ŒUVRES

futuri. Primò ergo ad explorandam displicentiam tria observanda sunt. Primum, quando ex modo se accusandi pœnitens praebet signa doloris, vel pœnitens est bene moratus, et seriò se accusât, id satis est, ut sibi Confessor possit satisfacere. Secundum, bene semper faciet proponendo, et consulendo detestationem peccati. Tertium, quando non habet signa sufficentia doloris, débet interrogare, an ex anime detestetur, et si affirmet, potest et debet credere.

356. Secundò, ad explorandum propositum. Primum eadem suffîciunt, quando est generalis tantum obligatio non peccandi ; si verò adsit peculiaris obligatio restituendi, vel relinquendi occasionem proximam, dicam sequenti dicto. Secundum, non proponat Confessor difficultates multas in peccatis vitandis, unde pœnitens constituatur in periculo non habendi efficax propositum in futurum. Satis enim est proposita generaliter peccati fœditate, Dei bonitate, et periculo damnationis, inducere pœnitentem ad concipiendum generale propositum non peccandi ampliùs mortaliter. Tertium, non est necesse, ut Confessor sibi persuadeat, aut probabiliter judicet futurum, ut pœnitens a peccato abstineat : satis est, quod existimet pœnitentem quando est absolvendus, habere propositum illud generale, quod diximus, quamvis illud sit per breve tempus mutaturus. Ita omnes auctores ex Suar. disp. 32. sect. 2. n. 2. [p. 256 sq. et 268 sq.].


C. — ESCOBAR ET AUTRES CASUISTES

ESCOBAR. — Theologia moralis.

Princ. Ex. II. De actibus humanis. Cap. VI. Praxis ex Societatis Jesu Schola circa materiam de actibus humanis. p. 12.

39. Certum plané, ut dixisti, circunstantias mutantes speciem necessariò exprimendas in confessione, cum addant novam malitiam moralem : rogo, an idem asserendum de circunstantiis notabiliter aggravantibus? Affirmat Suarez 3. p. tom. 4. d. 22. sect. 3. Negativae tamen sententiæ cum Vasquez 3. p. tom. 4. q. gi . a. I . dub. 3. n. 3. hæreo ; quia nullum extat præcep-