Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/206

Cette page n’a pas encore été corrigée

190 ŒUVRES

dus hic esset licitus. Quia verba ex se ambigua non passim inveniuntur....

n. 19. Causa vero justa utendi his amphibologiis, est quoties id necessarium, aut utile est, ad salutem corporis, honorem, res familiares tuenda : vel ad quemlibet virtutis actum ita ut veritatis occultatio censeatur tune expediens ac studiosa. Ita Nav....[p. 204 sq.].

n. 26. Secundo deducitur, reum non legitime à judice interrogatum de proprio delicto quod fecit, posse respondere se non fecisse illud.... , intelligendo intra se, in alia die ab ea, in qua fecit. Immo, et bene Valentia ait posse intelligere quodcunque aliud additum sola mente conceptum, quo id reddatur verum. Idque constat ex régula num. 15. tradita. Item licebit respondere se non occidisse Petrum... intelligendo antequam nasceretur... [p. 204 sq.].

n. 46. At oportet ut utens quacunque ex dictis amphibologiis intendat sensum, quem verba vere possunt habere, et sic est opus ut sciât se in aliquo vero sensu posse dicere, quamvis in specie illum ignoret. Ita Suarez:.... at sat erit ut intendat sensum, quem doctus vir illi consulit, aut intelligit [p. 206].