Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/205

Cette page n’a pas encore été corrigée

NEUVIÈME PROVINCIALE. — INTEODUCTION 189

is cui juratur, in alio sensu accipiant : etsi nulla justa causa ducatur proferens. Ratio est, quia cum verba omnes illos sensus admittant, nil contra mentem itur, aut germanum verborum sensum, illa in quovis illorum usurpando. Alias in nulla necessitate eis uti liceret contra omnium Doctorum mentem. Cum necessitas efficere nequeat quin mendacium sit, quod ea cessanti mendacium esset. Atque ita expresse docent Sotus....Navar.... Valentia.... Suarez.... Leonardus...., et latius probabimus num. 15. in verbis etiam eam amphibologiam ex se non patientibus... [p. 204 sq.].

n. 14. Secunda regula sit. Possunt quoque absque mendacio usurpari, etsi verba ex sua significatione ambigua non sint, nec eum sensum habeant, si revera attentis circumstantiis loci, temporis et personæ , ac modi interrogandi, verba eum sensum faciant juxta interrogantis intentionem, quam respondens concipit....

n. 15. Tertia regula est. Possunt quoque absque mendacio ea verba usurpari, etiam si ex sua significatione non sint ambigua, nec eum sensum verum admittant ex se, nec ex circunstantiis occurrentibus, sed tantum verum sensum redant ex aliquo additicio mente proferentis retento, quodcunque illud sit. Ut si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis gratia, sive quocunque alio fine, juret se non fecisse aliquid, quod re vera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud quod non fecit, vel aliam diem ab ea, in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, re vera non mentitur nec est perjurus, sed tantum non diceret unam veritatem determinatam, quam audientes concipiunt, ac verba illa ex se significant, sed aliam veritatem disparatam... [p. 204 sq.].

.... Si quis alta voce ita ut perciperetur ab astantibus, di- ceret aliquid, quod ita ut sonat, esset falsum, et continuans submissa voce ab aliis non perceptibili diceret additum, quo id redderetur verum, non mentiretur....

.... Immo hoc est utilissimum ad tegenda multa, quæ tegere opus est, nec tegi absque mendacio possent, nisi mo-