Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/201

Cette page n’a pas encore été corrigée

NEUVIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 183

licet vomitum excitare, cum quis cibo aut potu pergravatur [p. 204].

Ibid. Cap. VII. De Acedia. p. 292.

81. Quidnam est Acedia? Fastidium spiritualium rerum, seu tristitia ex eo, quod sint res spirituales v. gr. si quis doleat, quia sit ad gratiam, ad merita, ad gloriam creatus ; aut quis affîciatur tristitia, quod Sacramenta sint gratiæ, bonorumque spiritualium scaturigo [p. 202].

82. Quale hoc peccatum ? Mortale gravissimum. Hinc colligo graviter delinquere, qui vitæ saucius aerumnis, deliberatè se non fuisse natum exoptaret, aut potiùs cum brutis animantibus adnumerari, quàm cœtui hominum addici. Tamen si quis tristitia afficeretur, quod opus laboriosum implere teneatur, quod nihilominus exequeretur, mortaliter quidem non delinqueret ; quia non tristatur de bono injuncto, sed de obligatione sibi imposita ex difficilis præcepti observatione [p. 202].

Ibid. Cap. VIII. Praxis circa materiam de Peccatis Capitalibus ex Societatis Jesu Schola. p. 294.

102. An comedere, et bibere usque ad satietatem absque necessitate oh solam voluptatem, sit peccatum ? Cum Sanctio negativè respondeo, modo non obsit valetudini ; quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui [p. 203].

103. Quantum peccatum est Acedia? Non solùm mortale, sed gravissimum ; quia est propinquum odio Dei, in quantum scilicet est directe oppositum gaudio charitatis : et de illo tristatur, ex quo ex charitate cum Deo, et ex amicitia Dei est gaudendum [p. 202].

105. An circunstantia Acediæ sit in Confessione exprimenda ? Sentit Baldellus explicandum non esse necessariò : Sacrum omisi ex Acedia; sed sufficere, omisi sacrum, si Acedia generaliter accipiatur, quæ quidem peccatum in aliam speciem non trahit. At id minimè admittendum de Acedia specialiter dicta, quæ charitatis gaudio specialiter opponitur ; quando enim adjungitur alteri alicui malitiæ in alia specie, et contra aliquod aliud præceptum, specialiter est