132 ŒUVRES
Sot. Nav.Covarr. cum Molina.... Tenentur tamen reddere pretium Patrifamilias, viro, aut monasterio, eodem modo, quo si illud comparassent suis manibus, sed occulte ad vitandam infamiam ; quod si non fuisset solutum, restitutio facienda esset non ipsis fœminis, sed Patri, Viro, Monasterio, quando periculum esset, eas non tradituras pretium illis in casu, quo deberent [p. 152].
THOMAS SANCHEZ. — Opus morale in præcepta Decalogi .
Lib. II. c. 38. De tertia superstitionis specie, quas divinatio
dicitur. n. 94. 95. 96: Qualiter divinantes et malefîci pretium
divinationis, et maleficii restituere ? n. 96. Quòd si loquamur
de pretio accepto... distinguendum est sic. Si nullam operam
apposuit, ut arte diaboli id sciret astrologus ille, quod
nullo alio pacto sciri potuit : sive effectus evenerit, sive
non, tenetur pretium restituere danti. Quia nullam diligentiam
adhibuit, sed casu effectus evenit aut non evenit.... Et
quamvis consulens astrologum in ea re deliquerit, offerens
pretium pro re turpi, verior sententia habet restituendum
ipsi, donec per sententiam condemnetur, ut id pretium amittat.
Si verò astrologus ille, vel divinator operam suam apposuit,
et arte diaboli res ita evenit, non tenetur pretium restituere.
Quia ipse suam operam etsi turpem apposuit ; et
acceptum pro opere turpi, non est obnoxium restitutioni :
juxta veriorem sententiam. Atque hæc omnia docent Navarra....
Manuel.... Salas.... Adduntque indistincte teneri
pretium restituere quando res non ita evenit. Sed id non
credo, quando ipse diligentiam adhibuit arte diaboli ad eum
effectum necessariam. Sicut medicus quando juxta artis
praecepta medicatus est, non tenetur pretium restituere, ægro
pereunti. Quia ea diligentia à mago illo apposita, est pretio
æstimabilis. Nec in hoc casu tenetur damna et expensas
consulenti restituere: sed tantùm quando nullam operam
impendit, aut ejus diabolicæ artis ignarus erat. Et ita limitandum
est quod numéro praecedenti diximus. Quia quando
operam suam impendit, non decepit. [p. 155 sq.].