Page:Œuvres de Blaise Pascal, IV.djvu/410

Cette page n’a pas encore été corrigée

294 OEUVRES

Cæterum quidquid sit de veritate, quod Gravina non fuerit temere locutus constat ex Archivis Regiis Hispaniarum Catholici, et aliorum Principum, inquibus est doctissimum memoriale oblatum Régi nostro Philippo IV. à Provincia sancti Gregorii Philippinarum Fratrum discalceatorum Seraphici Patris Francisci, cujus exemplar authenticum apud me retineo (quod homo Gallus non vidit, et sic mirum non est, quod suam Societatem affectu filii tueatur et defendat) in quo puncto primò sic dicunt... [ici se trouve le texte espagnol du mémoire...] ... Apud me... habeo prædictum memoriale, quod obtulit mini vir gravissimus Pater Guardianus Cupucinorum Gonventus Hispalensis, Fr. Franciscus Goth, et manibus omnium fere teritur...

p. 495. Quæsita Missionnariorum Chinæ, seu Sinarum, Sacræ Congregationi de propaganda fide exhibita, cum responsis ad ea.

... Septimo, in omnibus illius Regni civitatibus et villis templa cuidam Idolo, Chacimchoan dicto, erecta ac dicata reperiuntur, quod fingunt Chinenses esse Protectorem, Regentem et Custodem civitatis : stabilitaque Regni lege ordinatur, ut omnes Gubernatores civitatum et villarum, (quos Mandarinos vocant) quando Regiminis possessionem assumunt, et anni decursu bis in mense sub pœna privationis ab officio templa adeant præfata, ibique ante dicti Idoli altare prostrati, genibus flexis, capiteque ad terram usque inclinato idolum illud adorent ac venerentur... Quæritur, utrum istius gentis fragilitates tolerari possint pro nunc, quando tales gubernatores Christiani deferant quandam crucem quam occulte inter altaris idoli flores, vel in manibus propriis reponant, et facere (intentione non ad Idolum, sed ad crucem directa) omnes illas genuflexiones, reverentias,et adorationes ante altare illud, exterius tantum et ficte, omnem cultum interius et in corde ad crucem dirigendo; quia si hujusmodi gubernatores cogantur ad hoc non faciendum prius apostatabunt à fide, quam relinquant officium regiminis.

Censuerunt, nullatenus licere Christianis hujusmodi actus publicos cultus et reverentiae tribuere Idolo, praetextu vel