Page:Œuvres de Blaise Pascal, IV.djvu/352

Cette page n’a pas encore été corrigée

246

OEUVRES

ARISTOTE. — Morale , (trad. de Riccoboni, 1596 1 ).

Lib. III, C. I. 3. Videntur autem invita esse violenta, vel quæ per ignora tioneni efficiuntur.

14. Aliud autem videtur et propter ignorationem agere, et ignorantem. Ebrius enim, vel iracundus non videtur propter ignorationem agere, sed propter aliquid eorum, quae dicta sunt, non enim sciens, sed ignorans agit. Ac ignorat quidem unusquisque pravus, quse oportet agere, et à quibus abstinendum sit, et propter talem errorem injusti, et omnino mali efficiuntur. Invitum autem débet dici, non si quis ignoret utile. Non enim ignoratio, quae in prælectione cernitur, caussa est injusti, sed improbitatis. Neque ea, quae est universalis : vituperantur enim propter talem. Sed quæ circa singularia in quibus et circa quae actio versatur. In his enim et misericordia, et venia est ; ignorans enim horum aliquid invitus agit. Ac fortasse quidem non est pejus definire ipsa, quæ, et qualia sint. Jam videndum est tum Quis, tum Quid, tum Circa Quid, tum in Quo agat. Aliquando vero etiam, Quo, ut instrumento, et Cujus gratia, ut salutis, et Quomodo, ut remisse, an vehementer. Atque hæc quidem omnia nemo ignoraverit, qui non insaniat. Manifestum autem est, quod neque is quidem, qui agit. Quomodo enim se ipsum? Quid autem agat, ignoraverit aliquis ; ut cum aiunt se dicendo lapsos esse ; aut nescivisse arcanum esse, quemadmodum Æschylus mysteria ; aut cum vellet demonstrare, emisisse, ut is, qui catapultam. Existimaverit vero etiam aliquis filium hostem esse, quemadmodum Merope : et refusam esse mucronatam hastam, vel lapidem pernicem esse; Et ob salutem feriens potuerit interficere — Jam, cum circa omnia hæc sit ignoratio, in quibus cernitur actio, qui horum aliquid ignoraverit, invitus videtur egisse, et maxime in iis, quae obtinent principatum ; obtinere autem principatum videntur ea, in quibus actio est, et id, cujus

_____________________________________________________________

1. Cette traduction latine ne semble pas être celle que le P. Bauny et Pascal ont citée; nous n’avons pas retrouvé celle qu’ils ont suivie.