Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/382

Cette page n’a pas encore été corrigée

Canon generalis ad progressionem naturalem quæ ab unitate sumit exordium.

Summa omnium in quolibet gradu est ad maximam in proximè superiori gradu,ut unitas ad exponentem superioris gradus [1].

Non de Reliquis disseram, quia hîc locus non est: haec obiter notavi ; reliqua facili negotio penetrantur, eo posito principio, in continua quantitate, quot- libet quantitates cujasvis generis quantilati superioris generis additas nihil ei superaddere. Sic puncta li- neis, lineae superficiebus, superficies solidis nihil adjiciunt: seu, ut numericis, in numerico tractatu, verbis utar, radiées quadratis, quadrata cubis, cubi quadrato-quadratis, etc., nihil apponunt. Quare, inferiores gradus, nullius valons existentes, non considerandi sunt. Hsec, quae indivisibilium studiosis familiaria sunt, subjungere placuit, ut nunquam satis mirata connexio, quâ ea etiam quae remotis- sima videntur in unum addicat unitatis amatrix natura, ex hoc exemplo prodeat, in quo, quantitatis continuœ dimensionem, cum numericarum potestatum summâ conjunctam contemplari licet.

  1. Cette règle n’est autre que la règle d’intégration  : On admirera la netteté avec laquelle Pascal dégage le principe du calcul intégral.