Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/352

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
336
ŒUVRES

sufficit. Ars etenim illa, quâ ex additione characterum numeri noscitur per quos sit divisibilis, ex imâ numerorum naturâ, et ex eorum denariâ progressione vim suam sortitur : si enim aliâ progressione procederent, verbi gratiâ duodenariâ (quod sanè gratum foret) et sic ultra primas novem figuras, aliæ duæ institutæae essent, quarum altera denarium, altera undenarium exhiberet : tunc non amplius contingeret numeros quorum omnes characteres simul sumpti efficiunt numerum multiplicem 9, esse et ipsos ejusdem 9 multiplices.

Sed methodus nostra, necnon et demonstratio, et huic progressioni et omnibus possibilibus convenit.

Si enim in bac duodenariâ progressione proponitur agnoscere an numerus dividatur per 9,

Instituemus, ut antea, numeros naturali serie continuos, 1, 2, 3, 4, 5, etc., et 1 sub 1 posito

4 3 2 1
0 0 3 1

Ex unitate jam duodecies sumptâ seu ex 10 (qui jam potest duodecim, non autem decem) auferendo 9 quantum potest, superest 3, quem pono sub 2.

Ex 30 (qui jam potest triginta sex, scilicet ter duodecim) aufer 9 quantum potest, et superest nihil, continetur enim 9 quater exactè in triginta sex ; pono igitur 0 sub 3.

Et ideò, zero sub reliquis characteribus continget.

Unde colligo, omnes numéros, quorum ultimus