Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/525

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
505
CORRESPONDANCE DE PASCAL ET DE M. DE RIBEYRE

aëri, premere digitum obturantis orificium infernum conatu pêne incredibili : secus, mercurio in fistula vitrea suspenso a virtute prohibitiva vacui.

Demum, cum Gaspar Brunorius Venetus, qui apud Reges Angliæ, Daniæ, et Sueciæ suam in fabrica vitri celebravit artem, evocatus Dantisco à Serenissimo Rege Poloniæ, venit Warsaviam, ab illo humanissime accepi plures diversæ altitudinis et diametri tubos, ex quibus aliquos, quorum altera extremitatum protuberat : promiseratque Regi alios longitiidinis cubitorum triginta : sed Brunorio coacto alio transferre fornacem, adhibui interea metallicum.

Iis ergo exhibui experimenta Vacui, Typo evulgata, non tamen in eum finem, ut docerem possibilitatem Vacui, sed ut inde arguerem falsitatis prima principia Physicæ Aristotelicæ : quapropter gaudeo, experimenta hæc esse antiquiora inter vestrates, firmarique vestra quoque auctoritate. Vitam quæro ex veritate, non laudem : et nolim ex inde vituperium primæ inventionis, mihi arrogatæ contra meam conscientiam : in quem finem attexo dua fragmenta Epistolarum…[1]

Accedit D. Alexander Mazzi Medices, vir præcipuæ nobilitatis, qui mense Augusto præterito, concitus famà exhibiti spectaculi, me hîc Warsaviæ accessit, ac rogavit, ut iliud ipsum repeterem eo spectante, postulavitque exemplaria meæ Demonstrationis, et Epistolam meam ad Serenissimum Principem Leopoldum, gaudebatque fore se nuncium tantæ novi talis.

  1. Suivent deux fragments, l’un traduit en latin, d’une lettre du 7 septembre, est du Commissaire de l’Ordre, procureur général à Rome. « Simplicianus à Mediolano m, de la famille des Vicomtes ; l’autre d’une lettre d’un docteur en Theologie de l’ordre des Dominicains, « Petrus Martyr Vistarinus », du même mois de septembre. Ils témoignent que tout le monde à Rome a reçu la Demonstratio ocularis comme chose nouvelle, qui parut même ridicule au premier abord, sans qu’on eût entendu parler de la discussion entre Torricelli et Ricci.