Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/523

Cette page n’a pas encore été corrigée


APPENDICE

I

De Inveniione artis exhibendi Vacuum Narratio Apologetica Valeriani Magni Fratris Capuccini ad Nobilem et Clarissimum Virum A E. P. de Roberval.

Quod hoc anno 1647. 12 Julii, Warsaviae Typo vulgaverim', me esse primum, qui publicavi Vacuum, exhibitum in fis- tula vitrea, vcrtis, Vir doctissime, defectui candoris : quippe quod hoc ipsum ab anno i643. in Italia vulgatum sit, prae- cipuè vero Romae, et Florentiae ; ac ea de re dispulalum in- ter doctissimos viros Evang. Torricellum, et Angelum Ricci, cujus epistolam de ea quaestione A. R. P. Mersennus Ord. Minimorum miserit Parisios : Ego vero illis temporibus, qui- bus haec agebantur, fuerim Romae, conscius omnium, etcon- versatus cum doctis iUis. Hiscè adjungis expérimenta Vacui, eodem artificio celebrata Rothomagi a Nobilissimo viro D. de Paschal mense Januario, et Februario labentis anni 1647, ac demum Parisiis tua industrie non solùm exhibita, verùm etiam aucta observationibus accuratioribus. Hiscè me agis reum laudis usurpatae, quae non mihi, sed aliis debeatur : Ego vero te redarguentem sic interpello.

Veni Romam 28. Aprllis anni 1642. Inde discessi prima Maii 1643 : et eo ipso anno menses Junium, et Juhum exegi Florentiae : inde conccssi in Germaniam primum, deinde in Poloniain ; ac demum redii ad Urbem ineunle anno i645. unde discessi eodem anno mense Septembri, redux in Polo- niam.

Romae non vidi, neque unquam novi ex nomine Ange- lum Ricci ; Florentiae Evang. ïorricellum nec vidi,nec nomine tenus unquam cognovi : non quia viris illis desit claritas nominis, sed quod ego sim obscurus illis. Florentiae habui

�� �