Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/48

Cette page n’a pas encore été corrigée


32 ŒUVRES

illi hujusmodi materiae existentiam firmis rationibus sta bilierint. Prœsertim vero quia multis non difficilior vide- tur meri vacui, quam talis materiae existentia, cujus né- cessitas aut usus in rerum natura nullus apparat.

Quidquid sit in eo jam fere omnes conveniunt, quod, nisi merum illud sit vacuum, at certe id eorum corpo- rum vacuum est, de quibus in philosophia Peripatetica sermo habetur : putaTerrae, Aquae, Aeris, Ignis, et Gœli: quodque in liquore, qui in observatione habetur, solius gravitatis, non autem alterius qualitatis habenda sit ratio.

Geeterum non omittendum est, factam fuisse ab eodem D°**dePaschalhydrargyri observationem in tubis recurvis, quod communiter syphones vocamus : quibus hydrargyro repletis, tum ita inversis, ut ambo orificia in hydrargy- rum duabus scutellis contentum immergerentur, ventre syphonis in aëre extante versus superiorem partem : si quidem venter ille supra hydrargyrum scutellae utriusque

minus ascenderet quam pedibus 2 -^ perpendiculariter

24

sumptis ; essentque scutellae cum suo hydrargyro, secun- dum eandem superficiem horizontalem, dispositae, habita ratione superficiel superioris utriusque hydrargiri in scu- tellis contenti' : tune stabat immotum totum hydrargyrum tam in syphone, quam in scutellis contentum. Si vero altéra scutellarum altéra altior esset : tune ab altiori hy- drargyrum per tubum ascendebat, et in depressionem defluebat, donec vel totum exhauriretur, vel ambae super- ficies hydrargyri in scutellis contenti, ad horizontem, in

��I. Par suite de la répétition des mots: scutellis contenti, cinq li- gnes ont été omises par le copiste, et le manuscrit continue immé- diatement : in unam superficiem librarentur.

�� �