Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/43

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
27
PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE

exercerer. Inclinavi tubum in scutella subjecta, sic ut ipse hydrargyro repleretur, et per os, quod inferius erat intra scutellam, quodque paululum elevavi usque ad superficiem hydrargiri in scutella contenti, guttam aëris admisi, et statim idem os rursus in hydrargyrum immersi, ne plus aëris hauriret, quam par esset : ascendit ergo gutta aëris intra tubum, per médium hydrargyrum, quousque in summo illius nataret : tum tubum ad perpendiculum erexi ; et vacuum apparuit more solito ; hinc supposito digito intra scutellæ hydrargyrum, os tubi occlusi, et tubum, una cum hydrargyro, aëre, et vacuo abstuli, omnia simul digito, et manu sustinens astque ostentans iis, qui astabant : hinc quam potui celerrime tubum inverti, ut digitus fieret superior : ac tunc, velut in instanti apparuit vacuum versus meum digitum multo prius quam aëris gutta illuc ascenderet ; hæc enim gutta, videntibus omnibus, sensim per hydrargyrum ascendit, et ad vacuum superius pervenit, ut sic in inferiori parte tubi vacuum relinqueretur hydrargyrum. Rursus autem celeriter tubum inverti, et statim, cadente hydrargyro in meum digitum non sine aliquo doloris sensu propter impetum, quamquam non altus esset casus, vacuum in superiori parte tubi apparuit ; gutta autem aëris non nisi sensim eodem ascendit : Et sic factum est toties quoties ego tubum inverti : unde omnes exclamarunt, tale vacuum non esse aerem. Sed et idem ego cum gutta aquæ : et idem rursus cum gutta aquæ et gutta aëris expertus sum ; ac idem semper apparuit. Oportet autem ad hoc, tubum non admittere plus quam 6 digitos vacui ; aliàs hydrargyrum vel digitum læderet, vel tubum impetu frangeret ; quibus tamen periculis sublatis, poterit eligi tubus quicunque major, et elegantius evadet experimentum. Sed jam Rothomagum redeamus.