Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/42

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
26
ŒUVRES

et dum, eo superato, in summo ipsius nataret, facile cernebatur : sique eadem satis ampla existeret, inclinato magis ac magis tubo, magis ac magis comprimebatur ; quippe ad ingenium redibat ; quia ab hydrargyro minus alto minus[1] trahebatur, minusque rarefiebat ; at a contrario, dum tubus sensim elevaretur, fieretque hydrargyrum altius, atque ideo ad trahendum et rarefaciendum aerem potentius, tum gutta aeris magis dilatabatur, et tum erecto ad perpendiculum tubo hydrargyrum adprædictam altitudinem, non omnino ascendebat. Quoque plus aeris prius admissum erat, dum tubus inclinaretur, eo minus hydrargyri in tubo erecto relinquebatur. Neque tamen bac ratione, fieri unquam potuit ut aer magis rarefieret, quam ut octies amplius spatium occuparet, quam illud quod eidem in libero statu deberetur. Quibus omnibus experimentis colligebatur guttam insensibilem a prædicta vi pedum 27/24 hydrargiri rarefactam, non potuisse totam lagenam 100 000 majorem replere : neque etiam ab eadem vi minime mutata potuisse diversos rarefactionis gradus, in eamdem aeris guttam, ad diversa spatia replenda, immitti : nec proinde talem opinionem stare posse, nisi apud eos qui, non luce veritatis sed tenebris ignorantia delectarentur ; ut andabatarum more[2], densis oculis depugnarent.

[3]Præ caeteris autem, hoc mihi et multis aliis stupenum visum ut, dum Parisiis circa tale experimentum

  1. Minus en surcharge dans le manuscrit.
  2. Les Andabates étaient des gladiateurs qui combattaient à cheval avec un bandeau sur les yeux. Même après avoir accepté l’hypothèse de l’air raréfié, Roberval reproduira sa comparaison, infra p. 331.
  3. Le paragraphe est une incidente consacrée aux expériences propres de Roberval : introduction de bulles d’air et de gouttes d’eau dans le tube de Torricelli.