Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/41

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
25
PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE

quia inclinato sensim tubo, donec altitudo verticis illius, perpendiculariter sumpta, esset pedum 27/24 aut minor, ille rursus totus hydrargyro replebatur : nihilque omnina sæpissime aut aliquando minimum quid extranei præter hydrargyrum, intra tubum aut lagenam animadvertebatur ; quod tamen extraneum, si quod erat, occluso tubo, tum inverso, et rursus recluso, ad os tubi ascendebat, et infusa nova hydrargiri gutta, fugabatur. Ut sic, iterando aliquoties, si ita opus esset, merum hydrargyrum appareret ; quod tamen, erecto rursus tubo supra scutellam, idem quod prius, saltem ad sensum, spatium veluti vacuum relinquebat ; et iterum inclinato replebat. Cumque erecto tubo vacuum appareret, si immisso in hydrargyrum scutellæ digito, tubus occluderetur, et inde attolleretur ; apparebat semper vacuum, ut prius : at inverso tubo, cadebat hydrargyrum cum strepitu in fundum tubi ; et statim vacuum versus digitum apparebat in superiori parte tubi. Atque ita alternatim inverso tubo, ita ut digitus stricte illum occludens, nunc in superiori parte existeret ; nunc in inferiori : semper apparebat in parte superiori vacuum ; idque statim, nulla interposita mora nec præter hydrargyrum quidquam in tubo cernebatur. At antequam tubus ex scutella extraheretur, si ille sic inclinaretur, ut apex illius ad altitudinem prædictam pedum 27/24 præcise perveniret, nullum adhuc vacuum eo in statu cernebatur, cum tamen sic hydrargyrum totam suam altitudinem obtineret ; atque ideo et omnes suas vires exerceret, ad aerem si quis esset, trahendum ad se et sensibiliter rarefaciendum. Immo admissa sponte, in tali inclinationis statu, aeris gutta (quod facile est) illa ab omnibus, et dum in tubum per hydrargyrum ascenderet,