Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/348

Cette page n’a pas encore été corrigée

332 ŒUVRES

care, quod propositis in tali materia duobus dubiis con- trariis, haec uni ; ilia alteri, utraque tanquam perspecto vero nimis tenaciter adhaerescat atque patrocinetur. In- ter utrumque hoc extremum plane incertum ac prorsus lubricum, dari médium quod qui vis tuto sequi possit ; nempe dubia pro dubiis, incerta pro incertis habere ; nec cuivis placito aut dogmati assentiri, nisi aut lumine na- turali ac sensu communi, aut certe evidenti demonstra- tione ab evidentibus principiis deductâ, illud verum esse constat : sic maxime modestiam servari ; sic dé- corum sic in animis patentem aditum relinqui ad ve- rum, si aliunde tandem adveniat, intromittendum ; quem quidam aditum vix reperias apud eum qui taie verum jam pridem apud se degere, ac secum conservari sibi persuaserit. In dubiis quidem moralibus, secus aliquando exigere aut vivendi rationem, aut rerum gerendarum oc- casionem : maxime quia in illis pleraque contingentla, atque ex hominum libero arbitrio pendentia videntur. At in rébus Physicis necessariis, quod verum lit aut falsum, non ab hominum voluntate, sed ab intrinseca rerum ip- sarum natura pendere, quam mutare nobis non liceat, sed tantum quomodo illa se habent, investigare^ Jure ergo a prions sententiae authoribus reprehendi Peripa- teticos, qui rarefactionem aëris solidam esse mordicus teneant, quam nec demonstrare valeant, nec satis expli- care ; sed nec prorsus intelligere: Jure etiam a Peripa- teticis priores illos carpi, qui ut talem aëris rarefactio- nem explicant, statim veP [ad] subtilissimum aliquod corpus non minus sibi quam cœteris ignotum confu- giant, vel ad merum vacuum : cum tamen nondum

��1. Vide supra, p. 49-

2. Ms : ab.

�� �