Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/345

Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 329

veluti vacuum) ascendere ex inferiori parte tubi guttulas quasdam aëris adeo exiguas, ut vix minimo milii grano aequentur: quœ inter ascendendum augentur magis ac magis ; donec ad summum liquoris in tubo contenti per- venerint, ubi adeo magnae cernuntur ut totam tubi latitudinem facile repleant ; vixque aliquis credat illas easdem esse guttulas quae in inferiori tubo parvulae adeo extiterunt. Neque vero aliundc hoc accidit, nisi quia in inferiori parte tubi taies guttulaî totius aquae pondère premuntur et condensantur : inde vero dum ascendunt, levantur sensim tali pondère, quia minus aquae super- extat; ac propterea dilatantur. Tandem autem, ubi ad summum aquae vel vini devenerint, ibi nullo prope pon- dère premente, totis ferme viribus rarefiunt, et sic maxime extenduntur. Prae caeteris autem illud commodi habet hocexperimentum, quod guttulas aëris ab imo tubo usque ad supremam liquoris superficiem videri possint, nec ni- mis prompte ascendant aut raréfiant; sed satis lente, ut sic ab oculo facile notetur earum motus simul et molis incrementum .

His tôt praecipuis, et multis aliis minoribus experimen- tis cum publiée in Scholis Regiis coram universâ pari- siensi Academiâ, tum privatim apud nos et nostros amicos, multoties exhibitis, ac pluries recensitis; nemo extitit qui non miraretur stupendam illam et tamen spon- taneam aëris rarefactionem hue usque ignotam. Gumque non pauci existimarent fieri non posse talem partium aëris dilatationem per omnes spatii solidi dimensio- nes, sic scilicet ut partes illae prorsus atque ex omni parte sibi invicem remanerent continuae, nullo admisso inter ipsas alio corpore, nuUoque vel minimo spatiolo vacuo : factum est ut ex illis quidam, concessâ aëris rare- factione per totum tubum, cui repugnare non poterant;.

�� �